LOGOI

Passage

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 61

lat cicero phi004 perseus lat2

ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam. tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in re te mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris: ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob causam te accusatorem repudiari putarem oportere. sic enim a maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem.

Provenance