LOGOI

Passage

Cicero, Pro Fonteio 14

lat cicero phi007 perseus lat2

is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? hunc per vos salvum volunt, se per hunc incolumis existimant esse. quid Massiliensium civitas? hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti habuisse videatur.

Provenance