Passage
Cicero, Pro Fonteio 19
lat cicero phi007 perseus lat2
satis opinor esse perspicuum, iudices, hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium pertinere et ab eis esse tractatam quos nemo possit reprehendere. cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum esse voluerunt. crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M. Fonteio non in Gallia primum venisse in mentem ut portorium vini institueret, sed hac inita iam ac proposita ratione Roma profectum. itaque Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras portori nomine exegisse; Croduni Porcium et munium ternos et victoriatum, Vulchalone Servaeum binos et victoriatum; atque in his locis ab eis portorium esse exactum si qui Cobiomago—qui vicus inter Tolosam et Narbonem est—deverterentur neque Tolosam ire vellent; Elesiodulis C. Annium senos denarios ab eis qui ad hostem portarent exegisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable