LOGOI

Passage

Cicero, Pro Fonteio 20

lat cicero phi007 perseus lat2

video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse confiteor—et invidia vel maximum ; maxime enim inimici hanc rem sermonibus divolgare voluerunt. sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur. de crimine vinario. de bello Vocontiorvm. de dispositione hibernorvm.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable