Passage
Cicero, Pro Fonteio 21
lat cicero phi007 perseus lat2
'at hoc Galli negant.' at ratio rerum et vis argumentorum coarguit. potest igitur testibus iudex non credere? cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere ad unam quamque rem aestimandam momentoque suo ponderandam sapientiam iudicis, videte ne multo vestrae maiores gravioresque partes sint ad cogitandum quam ad dicendum meae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable