LOGOI

Passage

Cicero, Pro Fonteio 26

lat cicero phi007 perseus lat2

an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro testi non crederent; vos Volcarum atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.

Provenance