LOGOI

Passage

Cicero, Pro Fonteio 28

lat cicero phi007 perseus lat2

recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.

Provenance