Passage
Cicero, Pro Fonteio 44
lat cicero phi007 perseus lat2
at infestis prope signis inferuntur Galli in M. Fonteium et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. video, iudices; sed multis et firmis praesidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. primum obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia; quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei conservatam esse dicat, ut ipsa per hunc a Thraecum adventu ac depopulatione defensa est , sic ab huius nunc capite Gallorum impetus terroresque depellit.