Passage
Cicero, Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites 35
lat cicero phi012 perseus lat2
quid facerem, si T. Labienus caedem civium fecisset ut L. Saturninus, si carcerem refregisset, si Capitolium cum armatis occupavisset? facerem idem quod C. Marius fecit, ad senatum referrem, vos ad rem publicam defendendam cohortarer, armatus ipse vobiscum armato obsisterem. nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocandos esse, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. non ita mos est, consulem es * * * Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable