LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sulla 15

lat cicero phi015 perseus lat2

quae enim Autroni fuit causa, quae Sullae est? ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable