Passage
Cicero, Pro P. Sulla 3
lat cicero phi015 perseus lat2
ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur, reprehendatur meum? nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis, exstinguendi imperi, delendae civitatis, mihi maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur? 'ita,' inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable