LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sulla 44

lat cicero phi015 perseus lat2

sed tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus et esset eius rei frequens senatus et recens memoria testis, et tibi, meo familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent, cur cum videres aliter fieri, tacuisti, passus es, non mecum aut ut cum familiarissimo questus es aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et vehementius expostulasti? tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare et in eum locum te deducas ut, ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo iudicio convictum esse fateare?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable