Passage
Cicero, Pro P. Sulla 49
lat cicero phi015 perseus lat2
at vero, cum honos agebatur familiae vestrae amplissimus, hoc est consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non suscensuit, pater tuus, cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda impediremur. at erat huic iudicio longe dissimilis illa contentio. tum adflicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.