Passage
Cicero, Pro P. Sulla 50
lat cicero phi015 perseus lat2
ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae repugno? quid est quod iam ab hoc expetas? honos ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. tu ornatus exuviis huius venis ad eum lacerandum quem interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. atque hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor sed ne reprehendo quidem factum tuum. te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tui iudicem esse potuisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable