LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sulla 53

lat cicero phi015 perseus lat2

hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam praescriberetur, cum omnia ornarentur, instruerentur, pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? immo longe afuit. num in eis regionibus quo se Catilina inferebat? multo etiam longius. num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat? nihil vero minus. fuit enim, ut iam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista suspicione caruit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable