Passage
Cicero, Pro P. Sulla 6
lat cicero phi015 perseus lat2
quis nostrum adfuit Vargunteio? nemo, ne hic quidem Q. Hortensius, praesertim qui illum solus antea de ambitu defendisset. non enim iam se ullo officio cum illo coniunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem diremisset. quis nostrum Serv. Sullam, quis Publium, quis M. Laecam, quis C. Cornelium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? nemo. quid ita? quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt, deserendos esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa verum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse patriae parricidio suspicere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable