Passage
Cicero, Pro P. Sulla 72
lat cicero phi015 perseus lat2
agedum, conferte nunc cum illius vita vitam P. Sullae vobis populoque Romano notissimam, iudices, et eam ante oculos vestros proponite. ecquod est huius factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus consideratum videretur? factum quaero; verbum ecquod umquam ex ore huius excidit in quo quisquam posset offendi? at vero in illa gravi L. Sullae turbulentaque victoria quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus est? quam multorum hic vitam est a L. Sulla deprecatus! quam multi sunt summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute se hic Sullae obligavit! quos ego nominarem—neque enim ipsi nolunt et huic animo gratissimo adsunt—sed, quia maius est beneficium quam posse debet civis civi dare, ideo a vobis peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi.