Passage
Cicero, Pro P. Sulla 79
lat cicero phi015 perseus lat2
nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. quam vos, iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salutem vita plurimum, quam solam videtis per se ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable