Passage
Cicero, Pro P. Sulla 81
lat cicero phi015 perseus lat2
accusati sunt uno nomine omnes consulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. 'adfuerunt,' inquit, 'Catilinae illumque laudarunt.' nulla tum patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur. quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicavit se audisse aliquid, non credidisse. 'at idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.' si postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num inveterata quam recens debuit esse gravior? sed si tuus parens etiam in ipsa suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable