LOGOI

Passage

Cicero, Pro Archia Poeta 20

lat cicero phi016 perseus lat2

neque enim quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.' itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable