Passage
Cicero, Pro Archia Poeta 22
lat cicero phi016 perseus lat2
carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur sed etiam populi Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. ergo illum qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable