Passage
Cicero, Pro L. Flacco 22
lat cicero phi017 perseus lat2
Vna sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur. de subselliis queror? una ex domo prodeunt; si verbo titubaverint, quo revertantur non habebunt. an quisquam esse testis potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae vel in accusatore antea vel in patrono spectari solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit, reprehendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem reddidit?' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable