Passage
Cicero, Pro L. Flacco 70
lat cicero phi017 perseus lat2
quam ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in laudem esse conversum, veniamus iam ad civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima Deciani. quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est? negotiaris in libera civitate. primum patere me esse curiosum. quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus? annos iam xxx in foro versaris, sed tamen in Pergameno. longo intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est, Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod unis vestimentis tam diu lautus es. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable