Passage
Cicero, Pro L. Flacco 79
lat cicero phi017 perseus lat2
recita. Litterae Q. Ciceronis. quid? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum non detulerunt, apud orbium acta non sunt, ad globulum delata non sunt? ad senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? at haec praedia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo iure neque re neque possessione tua; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable