Passage
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 10
lat cicero phi018 perseus lat2
tribuniciis superiores illi rogationibus nulla auctoritate senatus sunt restituti, Marius vero non modo non a senatu sed etiam oppresso senatu est restitutus. nec rerum gestarum memoria in reditu C. Mari sed exercitus atque arma valuerunt; at de me ut valeret semper senatus flagitavit, ut aliquando proficeret, cum primum licuit, frequentia atque auctoritate perfecit. nullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est; at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. illi inimicis interfectis magna civium caede facta reducti sunt: ego iis a quibus eiectus sum provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo, consule altero consule referente reductus sum, cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus praebuisset, spiritu dumtaxat viveret, re quidem infra omnis mortuos amandatus esset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable