Passage
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 19
lat cicero phi018 perseus lat2
quod si quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id omne manet et permanebit. vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium,—quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iis qui haec delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed confirmato atque renovato.