Passage
Cicero, Cum Populo Gratias Egit 23
lat cicero phi018 perseus lat2
odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi contineri vel vetustate sedari; bene meritos ne colas, nec exorari fas est, neque id rei publicae remittere utique necesse est; neque est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici definire. postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudatur; at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitae, propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit, qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable