LOGOI

Passage

Cicero, Cum Populo Gratias Egit 6

lat cicero phi018 perseus lat2

nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem mihi detraxisse, sed etiam dignitatem auxisse videamini. non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut Metellarum liberi pro Q. Metelli reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerent, tamen fili pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable