LOGOI

Passage

Cicero, Cum Senatui Gratias Egit 13

lat cicero phi019 perseus lat2

Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate vir! vini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis: pressa voce et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere. Vbi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit? nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas. quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable