Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 12
lat cicero phi020 perseus lat2
quid? si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud nativum et hoc inlatum malum sanare posset? erat igitur et praesens caritas et futura fames; non est satis; facta lapidatio est. si ex dolore plebei nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosi scelus; si utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? atquin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis.