Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 125
lat cicero phi020 perseus lat2
omitto Gabinium; quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius, vir omnium fortissimus atque optimus, consecravit? quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea iura constituisti in praeclaro tribunatu tuo quibus in te conversis recusares, alios everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? an consecratio nullum habet ius, dedicatio est religiosa? quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid verba prisca valuerunt? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem quid voluisti? nam si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut ementiundo aut stuprando? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable