Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 145
lat cicero phi020 perseus lat2
ut, si in illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori atque ferro, et si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione devovi ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis praetermissis cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis sustinerem: hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam putabo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable