Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 26
lat cicero phi020 perseus lat2
queritur etiam importuna pestis ex ore impurissimo Sex. Clodi rem frumentariam esse ereptam, summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem publicam a quo saepe se et servatam et amplificatam esse meminisset! extra ordinem ferri nihil placet Clodio. quid? de me quod tulisse te dicis, patricida, fratricida, sororicida, nonne extra ordinem tulisti? an de peste civis, quem ad modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conservatoris rei publicae, quem ad modum autem tute ipse confiteris, non modo indemnati sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre non legem sed nefarium privilegium, lugente senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Romano implorante, senatu poscente, temporibus rei publicae flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam dicere? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable