Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 27
lat cicero phi020 perseus lat2
qua quidem in sententia si Cn. Pompei dignitas aucta est coniuncta cum utilitate communi, certe laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer qui meae saluti opem et auxilium tulisset. desinant, desinant homines isdem machinis sperare me restitutum posse labefactari quibus antea stantem perculerunt. quod enim par amicitiae consularis fuit umquam in hac civitate coniunctius quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius? quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustrius, quis in senatu saepius dixit? qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio, quam ego non pro illius dignitate susceperim? qui ab illo in me honos, quae praedicatio de mea laude, quae remuneratio benivolentiae praetermissa est? hanc nostram coniunctionem, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable