Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 54
lat cicero phi020 perseus lat2
cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabas; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui in conventu virorum bonorum verba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti vim tibi maxime displicere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable