Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 71
lat cicero phi020 perseus lat2
sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse iudicavit. quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad administrandam civitatem restitutus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable