Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 86
lat cicero phi020 perseus lat2
at vero, ut annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur, Kaeso ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Servilius Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut criminis obtinebit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable