Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 93
lat cicero phi020 perseus lat2
et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipso gloriosius praedicare, quis umquam audivit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eius unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable