Passage
Cicero, De Domo Sua Ad Pontifices 95
lat cicero phi020 perseus lat2
aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. quid enim, pontifices, debeo dicere? peccatine conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. iudicium populi pertimuisse? at id nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. me mortem timuisse? turpe est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable