LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 1

lat cicero phi021 perseus lat2

hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentium, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se, cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable