LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 10

lat cicero phi021 perseus lat2

gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis optimi maximi praemoneri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable