LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 17

lat cicero phi021 perseus lat2

quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. ille, ut opinor, ingemuit. quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. me civem esse Romanum? litterate respondissem. an tacuissem? desertum negotium. potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis sine sua laude respondere? at ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.

Provenance