Passage
Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 21
lat cicero phi021 perseus lat2
audio quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. lvdos minvs diligenter factos pollvtosqve. quos ludos? te appello, Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis optimi maximi, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. qui sunt ludi minus diligenter facti, quando aut quo scelere polluti? respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata.