LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 26

lat cicero phi021 perseus lat2

quod igitur ex aliquo diiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? istius modi Megalesia fecit pater tuus, istius modi patruus? is mihi etiam generis sui mentionem facit, cum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam C. aut Appi Claudiorum? illi cum ludos facerent, servos de cavea exire iubebant: tu in alteram servos inmisisti, ex altera liberos eiecisti. itaque qui antea voce praeconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce sed manu liberos a se segregabant. ne hoc quidem tibi in mentem veniebat, Sibyllino sacerdoti, haec sacra maiores nostros ex vestris libris expetisse? si illi sunt vestri quos tu impia mente conquiris, violatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable