LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 27

lat cicero phi021 perseus lat2

hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque ab Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit qui est optimus populi Romani iudicatus, P. Scipio, femina autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia, cuius priscam illam severitatem mirifice tua soror existimatur imitata. nihil te igitur neque maiores tui coniuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere obligares?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable