LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 31

lat cicero phi021 perseus lat2

cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. putant enim ad me non nulli pertinere magmentarium telluris aperire. nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. multa me movent: quod aedes telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio telluris, et eo magis quod eodem ostento telluri postilio deberi dicitur.

Provenance