Passage
Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 34
lat cicero phi021 perseus lat2
sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. oratores contra ivs fasqve interfectos. quid est hoc? de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum. sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable