Passage
Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 38
lat cicero phi021 perseus lat2
quis enim ante te sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? an tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? ne id quidem sentis, coniventis illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororis? tibi vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora non esse quaerenda: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable