LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 40

lat cicero phi021 perseus lat2

sed quoniam de iis omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis iam immortalibus dicant moneri. monent ne per optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve divini nvminis deficiantvr, †qva re ad vnvm imperivm pecvniae redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve accedat. haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. quis igitur optimatium discordiam molitur? idem iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. hoc enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste cadere videatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable