LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 48

lat cicero phi021 perseus lat2

idem postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quam caecus amentia non videbat. producebat fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo semperne servasset; semper se ille servasse dicebat. augures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse dicebant. ferebant in oculis hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. longius processit; in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable